Petrus Martyr ab Angleria[1] (Arunae Pedemontii natus die 2 Februarii 1457; mortuus mense Octobri 1526 Granatae) fuit capellanus regum catholicorum Ferdinandi et Isabellae, consiliarius imperatoris Caroli V et auctor operis historici principalis, Latine compositi, de exploratione et conquisitione mediae Americae. Quod opus, a principio in forma epistularum et commentationum compositum, anno 1530 uno volumine, post auctoris mortem editum est sub titulo De orbe novo ... decades; textus enim in octo "decadas" dividitur. Decades V et VI patrono Aloisio Aragonio dicantur.
Granatae mortuus est, ubi in ecclesia cathedrali hoc epitaphio commemoratur: