Phaedra (Φαίδρα) in mythologia Graeca fuit filia Minois, Cretensium regis, et Pasiphaae, Solis filiae. Ita etiam soror Minotauri et Ariadnae, neptis autem Iovis, Europae Solisque. Post sororem Ariadnen Theseo, Atheniensium regi, et ipsa nupsit. Secundum Apollodori Bibliothecam ex hoc matrimonio duo filii nati sunt : Acamas et Demophon.