Philaretus (sanctus)

Philaretus (natus Amniae in Paphlagonia anno 702; Constantinopoli die 1 Decembris 792 mortuus) fuit nobilis qui opere nepotis eius Nicetas memoriae proditus est. Imprimis propter generositatem notus est cum maximam partem divitiarum suarum pauperibus donaret. Decesso illo nepos eius Maria Amniana instituta quadam selectione mulierum Constantino VI nupta est.

Pluribus occasionibus provinciam Paphlagoniam ab Arabibus ("Ismaelitibus" dictis) vastatam esse ex opere hagiographico patet. Praeterea etiam quibus contentionibus laboribusque accessus ad ordinem sanctorum stratum esse ex descriptione ecclesiarum errigendarum liquet. Qua de causa Nicetam historiam eo consilio scripsisse existimatur, ut auctoritatem familiae suae augeret.

Historia Nicetae Philaretum stultum in Christi nomine depinxit. Philaretus hodie sanctus reputatur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne