Philosophia continentalis est copia traditionum philosophicarum saeculorum undevicensimo et vicensimo in Europa continentali promulgatarum.[1][2] Hic vocabuli sensus inter philosophos Anglice loquentes altero dimidio saeculi vicensimi ortus est, qui cogitatores et traditiones praeter motum analyticum olim attingebat. Inter motus quos philosophia continentalis amplectitur sunt idealismus Germanus, phaenomenologia, exsistentialismus (et eius antecedentes, sicut cogitatio Kierkegaardiana et Nietzschiana), hermeneutica, structuralismus, poststructuralismus, feminismus Francicus, ratio psychoanalytica, et ratio critica Scholae Francofurtensis et cognatorum Marxismi Occidentalis ramorum.[3]
Difficile est agnoscere affirmationes magni momenti quae in omnibus motibus philosophicis prioribus saepe inveniuntur. Locutio philosophia continentalis, sicut philosophia analytica, definitione clara caret, et solum similitudinem familiarem in diversis opinionibus philosophicis indicare potest. Simon Glendinning vocabulum proponit primum plus detrectavisse quam descripsisse, pro pittacio generum philosophiae occidentalis reiectae vel in odio a philosophis analyticis habitae.[4] Nihilominus, Michael E. Rosen quattuor propositiones communes ponit quae proprietates philosophiae continentalis haberi possunt.[5]
Primo, philosophia continentalis notionem scientias naturales esse solum vel accuratissimum modum rerum naturae intellegendarum plerumque reicit. Quae a multis philosophis analyticis dissentit qui putant eorum percontationes continuas aut subiectas illis scientiarum naturalium. Philosophi continentales saepe affirmant scientiam dependere ex "praerationali experientiae substrato" (translatione condicionum Kantianarum experientiae quae fieri potest vel mundi vitalis phaenomenorum) et rationes scientificas esse impares talium intelligibilitatis condicionum funditus comprehendere.[6]
Secundo, philosophia continentalis has condiciones experientiae quae fieri potest variabiles esse, saltem partim a contextu, spatio et tempore, lingua, cultura, historia, aliisque rebus determinatas. Philosophia continentalis sic ad historicismum inclinat. Ubi philosophia analytica philosophiam in quaestionibus certis tractare solet, quae praeter earum origines historicas explicari potest (multum ut physici historiam scientiae inquisitionibus scientificis non necessariam putant), philosophia continentalis usitate affirmat "argumentum philosophicum a textualibus et contextualibus eius ortus historici statibus separari non potest."[7][8]
Tertio, philosophia continentalis usitate affirmat actionem humanam hos status experientiae quae fieri potest mutare potest: "si experientia humana est status contingens, tum aliter recreari potest."[9][10] Philosophi continentales sic studium in unitate rationis et usus vehementer habere solent, saepeque habent eorum percontationes philosophicas ad commutationem personalem, moralem, vel politicam arte pertinere. Haec inclinatio clarissima est in traditione Marxista ("modis variis, philosophi mundum solum interpretati sunt; quem autem quaestio est commutare."[11]), sed etiam in existentialismo et poststructuralismo maximi monenti est.
Quarto, philosophia continentalis metaphilosophiam vehementius dicit. Post progressum et successum scientiarum naturalium, philosophi continentales saepe rationem et naturam philiosophiae ipsius denuo definire conati sunt.[12] Quod in nonnullis modis (sicut idealismus Germanus vel phaenomenologia), redintegratio apparet notionis usitate philosophiam a priori esse primam scientiam, fundamenta rei. In aliis modis (sicut hermeneutica, ratio critica, et structuralismus), philosophis habetur investigare dominium quod culturale vel prorsus effectivum est. Et nonnulli philosophi continentales (sicut Kierkegaard, Nietzsche, Martinus Heidegger senex, et Iacobus Derrida) dubitant an ulla notio philosophica eius fines dictos adipisci possit.
Ad ultimum, propositiones supra dictae a proposito late Kantiano deducuntur: quod scientia, experientia, et realitas ligantur et formantur a condicionibus per cogitationem philosophicam optime intellectis, potius quam quaestio solum empirica.[13]