Philosophia mathematicae est provincia philosophiae qui philosophicas mathematicae assumptiones, fundamenta, et implicationes investigat. Cuius principale propositum est rationem naturae et methodologiae mathematicae habere, et locum mathematicae in vitis hominum intellegere. Logica et structuralis mathematicae natura hoc studium latum et unicam inter eius res gemellas faciunt.
Locutiones philosophia mathematicae et philosophia mathematica saepe adhibentur synonyma.[1] Hic autem ad alia investigationis provincias attingendas adhiberi potest. Quarum una propositum philosophicae materiae formalizandae ut aesthetica, ethica, logica, metaphysica, vel theologia, in forma ut videtur subtiliori et severiori, ut, exempli gratia, labores theologorum scholasticorum vel ordinata Leibnitii et Spinozae proposita attingit. Alia ad usitatam exercitatoris singuli vel consensus mathematicorum exercitantium philosophiam attingit. Praetera, nonnulli intellegunt vocabulum philosophia mathematica esse allusionem ad accessum ad fundamenta mathematicae a Bertrando Russell in libris Principia Mathematica et Introduction to Mathematical Philosophy suasa.