Physica (-ae, f., Graece φυσική 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae[1] et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis.[2] Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.[3][4][5]
↑Ricardus Feynmansuas Acroases cum doctrina atomica incipit, sua brevissima confirmatio omnis scientiae: "If, in some cataclysm, all of scientific knowledge were to be destroyed, and only one sentence passed on to the next generations . . . , what statement would contain the most information in the fewest words? I believe it is . . . that all things are made up of atoms—little particles that move around in perpetual motion, attracting each other when they are a little distance apart, but repelling upon being squeezed into one another." R. P. Feynman, R. B. Leighton, M. Sands (1963). The Feynman Lectures on Physics. 1. p. I-2. ISBN0-201-02116-1
↑Nota: Nomen universum definitur ut omnia quae sunt: totum spatium, totum tempus, omiia materiae, energiae, momentique genera, et leges et constantes qui ea gubernant. Hae leges monodicae sunt quia insigne exactae in forma mathematica concipiuntur; quae fundamenta quantitativa biologiae, chemiae, astronomiae et aliis scientiis dant. Nomen autem universum etiam adhiberi potest in aliquantulum variis sensibus contextualibus,? notiones denotans sicut cosmos et mundus philosophicus.