Pilus

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Pilus hominis sub microscopio aspectus, diametro ca. 0.12 mm.
Transversa filamenti pilosi sectio.

Pilus est filamentum proteini quod e folliculo in dermi quorundam animalium excrescit. Pilus est una ex unicis mammalium proprietatibus. In homine, pilus etiam crinis, universi pili etiam capillus vel coma, vocantur.

Corpus humanum, praeter glabras cutis regiones, folliculis tegitur, quae crassum pilum terminalem et vellum efficiunt. Auctus pili, genera pili, et curatio pili multos homines tenent, sed pilus etiam est materia biologica magni momenti, plerumque in alpha-keratino consistens.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne