Pittacium cursuale,[1][2][3][4][5] vel fortasse nota postalica,[6] vel nota vectoria,[7] est chartula minuta pretio, quo a cuiusque rei publicae cursu publico edita est, inscripta. Litteris autem atque aliis rebus mittendis hae notae affiguntur, ut, quo illae pretio cursu publico mitti debeant, id solutum esse indicio sint. Pittacia cursualia imaginibus aut iucundis aut hominum illustrium aut rerum commemoratione dignarum imprimi solent, quamobrem vix quicquam est, quod homines libentius conligant. Pittaciorum cursualium collectores verbo novo philatelistae appellantur.