Planta herbacea, saepe herba tantum appellata, in botanice est planta vascularis quae persistenti cauli lignei supra solum caret.[1][2] Vocabulum herba alias significationes in arte coquinaria, medicina, aliisque campis habet.[3] Inter plantas herbaceas sunt permultae plantae perennes paeneque omnes plantae annuae et biennes.[4] Inter eas etiam sunt graminoidea, forba?, et bryophyta.[5] Forba plantae herbacea foliis latis ferentes aestimantur,[6] sed graminoidea sunt plantae quae graminum similes sunt, plerumque poaceae verae, cyperaceae, et juncaceae.[7][8]
Plurimae plantae herbaceae sunt parvae et humiles, contra plantas ligneas, et caules molles viridesque habere solent, lignificatione carentes, atque earum auctus supra solum est ephemeralis, saepe tempestivus.[9] Ex contrario, plantae vasculares non herbaceae sunt plantae ligneae, quibus sunt caules supra solum quae vivae manent, etiam per tempus reses, surculosque proximo anno ex partibus supra solum producunt; inter tales plantas sunt arbores, frutices, lianae, bambusaeque ligneae. Bambusoideae quidem plantae herbaceae aestimantur, quia caulis textus vere ligneos non continet.[10]