Platymantis est genus ranarum familiae Ceratobatrachidarum.[1][2][3] Cui generi hodie definito sunt usque ad sexaginta 60 species vivae, plerumque in Philippinis endemicae; paraphyleticum autem iam apparet. Genus ergo subtilius definiendum est, fortasse per nonnullas species ad Ceratobatrachum maius genus movendas (cum Batrachylode).[2]