Polynices (Πολυνείκης) in mythologia Graeca fuit Eteoclis geminus, filius igitur Oedipodis et Iocastae. Oraculum eis dixit alium ab altero regni causa interfecturum esse. Cum reges facti sunt, utrumque pactum agunt alium imperium per annum unum regere, tum alterum. Post primum annum, Eteocle regente, Polynices Thebas revenit ut regat, sed imperium relinquere Eteocles non vult. Polynices propterea, adfinitate et societate cum Argivorum rege Adrasto facta, copias Mycenis Thebas infert; prae portis urbanis Eteoclem necat et ab eo necatur. Corpus Polynicis sola curat Antigone, soror eius.
Iam frater Eteocles etymologiam nominis sic interpretabaturː 'homo multarum (πολύς) rixarum (νεῖκος)'[1].