Pontus Euxinus[1] (Graece Εύξεινος Πόντος, Mare Hospitale) vel Pontus tantum, sive Mare Scythicum et Mare Nigrum[2], est mare ab Europa, Anatolia, et Caucaso finitum, quod ad Oceanum Atlanticum via maribus Mediterraneo et Aegaeo et variis fretis adligatur. Fretum Bosporus, situs Byzantii, antiquissimae civitatis Graecae, Pontum ad Propontidem adligat, et fretum Hellespontus illud mare ad regionem Mare Aegaeum Mediterranei conectit. Hae aquae Europam Orientalem et Asiam Occidentalem separant. Pontus praeterea ad Paludem Maeotidem a Bosporo Cimmerio adligat.
Pontus Euxinus aream plus quam 422 milia chm², volumen autem circa 555 milia chm³ habet. Maxima huius maris altitudo est 2210 metra, mediocris 1240 metra.
Inter flumina quae in Pontum defluunt sunt Asiaces[3], Borysthenes (Danapris), Enguri[4], Halys, Hister, Hypanis, Ingulus, Sangarius, Phasis, Tyras, et alia.
Insulis magnis Pontus caret, praeter linguas terrae, sinus a mari seiungentes (sicut Dromos Achilleos et Cephalonesos); ex insularum parvarum numero Achillea insula in parte maris septentrio-occidentali memoranda est.