Porphyrius Tyrius (Graece Πορφύριος, sed nomine primordiali Malchus Μάλχος; natus anno fere 234 Tyri; Romae mortuus anno 305) fuit philosophus Neoplatonicus et clarus litteratus homo. Egregie educatione fecundidateque animi et magno numero operum conspicuus erat. Imprimis scripsit de rebus philologicis religiosisque, sed autem tractavit astronomiam, astrologiam et musicologiam.
Imprimis Porphyrius commentationi operum Platoni et Aristotelis operam dedit. Etsi aliter ac Plotinus, qui Neoplatonicam disciplinam condiderat, Organon, scripta logica Aristotelis, reprehendit, sed interpretationi suae Platonismi inseruit. Quod praecepta Platonis et Aristotelis inter se reconciliavit philosophiae posterioris aetatis magni momenti fuit. Opus eius nominis (Isagoge) legenti philosophiam Aristotelis dilucide introduxit moxque ubique ad Aristoteli praecepta explicanda adhibebatur.
Porphyrius praeterea notus est quod Christianismum repudiavit invehiturque in Biblias. Scripsit tractatum inscriptum Adversus Christianos, quo non solum more philosophico praecepta Christianismi recusavit sed etiam cogitationes historicas et philologicas ad ea refellenda adhibuit.