Positivismus[1] est theoria philosophica quae dicit scientia positiva in rebus naturalibus et earum proprietatibus et coniunctionibus fundari. Ergo, data ex experientia sensoria deducta, per rationem et logicam intellecta, est solus omnis scientiaecertae fons.[2] Positivismus affirmat scientiam firmam (certitudinem vel veritatem) solum in hac scientia derivata inveniri. Data comprobata (facta positiva) ex sensibus accepta indicia empirica agnoscuntur; ergo positivismus in empirismo innitur.[2]
Notiones positivismi eorum fontem inveniunt in formulis Ioannis Baptistae Le Rond D'Alembert et Annae Roberti Iacobi Turgot, atque eorum amicorum et discipulorum Iosephi Ludovici Lagrange et Nicolai de Condorcet.
Positivismus habet societatem humanam, sicut mundus physicus, secundum generales leges operari. Scientia introspectiva et declarativa reicitur, sicut metaphysica et theologia. Quamquam enodatio positivistica est materia recurrens in historia cogitationis Occidentalis,[3] sententia hodierna ab Augusto Comte philosopho saeculo undevicensimo ineunte excogitata est.[4] ut mundus physicus per gravitatem et alias leges absolutas, arguit Comte, ita societas operatur,[5] unde Comte positivismum in Religionem Humanitatis sustulit.
Positivismus est pars antiquae rixae generalis philosophiae et poesis, insigniter a Platone exposita, et deinde recreata certamen scientiarum et humanitatum,[6] Plato iudicium poesis ex conspectu philosophiae elaboravit in dialogis Phaedro 245a, Symposio 209a, Republica 398a, Legibus 817 b-d, et Ionte.[7] Gulielmus Dilthey fecit ut discrimen Geisteswissenschaft (humanitum) et Naturwissenschaften (scientiae naturalis) populo gratum esset.[8]