Praefectus Aegypti

Praefectus Aegypti antiquitate pro imperatore Romano Aegyptum administrabat. Quod hac e provincia maxima copia frumenti Romam transportabatur, quod ad mitigandam plebem Romanam magni momenti erat, hic magistratus magnam potentiam habebat. Ergo iam Octavianus Augustus post Cleopatram ultimam reginam Aegypti victam anno 30 a.C.n. cavit ne ulli senatori Romano hic honor daretur. Immo vero senatoribus nisi adnuente Augusto Aegyptum ne adire quidem licebat. Praefectus Aegypti idcirco semper ex ordine equestri eligebatur, inter familiares ministros Augustorum quorum fides probata erat.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne