Priapus

Priapus fructuum protector phallum suum ponderat: pictura muralis e domu Vettiorum Pompeiis

Priapus, Graece Πρίαπος, est deus religionis Graecae. Sub eodem nomine in litteris Romanis celeber est. Deo antiquiori Romano Mutuno Tutuno, apud Diodorum deo Aegyptio Min assimilatur.[1]

Inter mythographos antiquos de Priapi origine ambiguitur. Nonnulli eum filium Veneris et Bacchi ferunt,[2] Lampsaci in Mysia partum. Ibi pro certo veneratus est[3] et in urbe adiacenti cuius nomen fuit Priapus.[4]

Priapus, arbustorum protector, ab artificibus Romanis saepe fructus praebens figuratur in picturis muralibus atque simulacris; haud dissimiliter ad cenam Trimalchionis a Petronio narratam Priapus opere pistorio factus infertur.[5]


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne