Priscianus Caesariensis

Priscianus et ars grammatica, opus marmoreum Lucae della Robbia, olim in turri campanaria Florentiae.

Priscianus Caesariensis[1] (Caesareae extremo saeculo quinto natus, mortuus initio sexti), fuit grammaticus et scriptor Latinus.

Pauca et dubia de vita Prisciani novimus: verisimile est eum Graecum natione fuisse natumque Caesareae, in capite Mauritaniae Caesariensis, atque Theoctisti discipulum fuisse; panegyricum in Anastasium I imperatorem pepigit circiter anno 512, quam ob rem haud dubie Constantinopoli floruit Priscianus artemque suam professus est. Mortis tempus eius et locus sunt ignoti, sed probabile est obisse Priscianum initio regni imperatoris Iustiniani I, circiter anno 530 p.C.n.

  1. Secundum Niebuhr, quia Caesareae in provincia Mauretania in Africa septemtrionali natus.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne