Problemata Hilbertiana sunt viginti tria problemata mathematica quae enuntiavit David Hilbert in Congressu Internationali Mathematicorum, Lutetiae, anno 1900. Paene omnia saeculo vigesimo soluta sunt, praeter octavum, de hypothesi Riemanniana, et partes octavi decimi.