Procreatio est ratio biologica qua nova unius organismi progenies ex parentibus gignitur, fundamentalissima? omnis vitae proprietas nota, quia quisque singulus organismus exstans est eventus procreationis. Notae procreationis rationes in duo genera lata digeruntur: sexuale et asexuale.
Per procreationem asexualem, singula res viva sine societate alius singulae rei vivae eiusdem speciei procreare potest. Divisio cellulae bacterii in duas cellulas filias est exemplum procreationis asexualis, quae autem non tantum in organismis unicellularibus observatur: multae plantae asexualiter procreare possunt, atque Mycocepurus smithii species formicarum solum per rationes asexuales procreare putatur.