![]() |
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Proelium apud Transductos Promontorios[1] (Arabice معركة سهل البرباط, proelium apud Vadionem[2] Laccam vel flumen Laccam, hodie Guadalete) fuit pugna anno 711 (nescimus diem, sed fortasse inter 19 et 26 Iulii), in qua copiae Taric ducis Maurorum in Hispaniam ingressi sunt et Rodericum regem Visigothorum superaverunt. In proelio, Rodericus regnum vitamque amisit. Historici Medii Aevi hanc pugnam appellaverunt amissionem Hispaniae.