Promunturium,[1] sive promontorium,[2][3] dicitur terra prominens quae in mari prominet vel supra terras circumiectas elevatur. Quia defensioni prosunt, in promuntoriis saepe castella aedificantur. Navigationi etiam sunt maximi momenti propter eorum periculum, quia flumina maritima et fluctus ibi sunt magni.