Pronomen relativum

Transgener plangens de pronominibus (relativis) identitatem artantibus

Pronomen relativum, in arte grammatica, est pronomen quod duas sententias iungit. Si nomen idem in utraque occurrit, licet pronomen alteri substituere. Ita altera sententia alteri subiuncta dicitur. Exempli gratia:

Terentia hanc felem amat. Hanc felem Terentiae pater dedit.
Terentia felem amat quam pater ei dedit.

Forma "quam" est casus accusativus, quia complementum verbi "amat" est; genus femininum et numerus singularis adhibentur quia vicem "felis" agit, nominis feminini et singularis. Pronomen relativum genere et numero cum nomine cuius vicem agit concordat, eius casus ad functionem in sententia quam introducit spectat.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne