Prophetiae Merlini est liber a Galfrido Monemutensi Latine ante annum 1135 scriptus. In hoc opere, partim ex carminibus bardorum sumpto, Merlinus regis Arthuri vates praedicit res futuras insulae Britanniae regnorumque Cambriae et Angliae. Has prophetias Galfridus postea renovavit atque in opus suum notissimum Historia regum Britanniae appellatum inseruit. De Prophetiis et Historia Galfridi Willelmus Neuburgensis scriptor aequalis sic disserit:
Quidam nostris temporibus pro expiandis his Britonum maculis scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta contexens, eosque longe supra virtutem Macedonum et Romanorum impudenti vanitate attollens. Gaufridus hic dictus est, agnomen habens Arturi, pro eo quod fabulas de Arturo ex priscis Britonum figmentis sumptas, et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine palliavit; qui etiam maiori ausu cuiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adiecit, dum eas in Latinum transfunderet, tanquam autenticas et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit.– Willelmus Neuburgensis, Historia rerum Anglicarum "prooemium"
Prophetiae separatim editae sunt anno 1603 cum commentario ab Alano quodam facto, Alano ab Insulis per errorem attributo.