Protoindoeuropaei[1] gregem ethnolinguisticum Eurasiae fuisse censentur, lingua Protoindoeuropaea loquentem, quae secundum methodum refectionis verborum sicut parens omnium sermonum Indoeuropaeorum coniicitur.
Res quae de eis scimus sunt quod concludere potest de illa refectio verborum[2] et nonnullae res inventae ab archaeologia et archaeogenetica[3][4]. Verisimile est Protoindoeuropaeos fere in millennio 4 ante aer. vulg. vixisse, ad finem Neolithici. Plurimi eruditorum terram eorum in hodierna Ucraina et Russia australi fuisse censeant.