Psalmus 3

Versus Psalmi 3 in ecclesia Sancti Michaëlis Vindobonae: "Ich lige und schlaffe und erwache denn der Herr helt mich" (Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me)
Psalmus 3 Hebraice cantus

Psalmus qui Latine incipit "Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?"[1] est ordine Bibliorum Hebraicorum libri psalmorum tertius. Superscriptio eius est "Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui."

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit: "David regno pulsus, licet ultima rerum omnium desperatio urgeret, Deum tamen invocat, eiusque promissione se fulcit contra ingentes terrores, hostium ludibria, crudelesque impetus, ipsam denique mortem, quae tunc se oculis ingerebat. Tandem sibi totique Ecclesiae de foelici exitu gratulatur."[2]

  1. Sic in Nova Vulgata. In versione iuxta Hebraicum "Domine, quare multiplicati sunt hostes mei?"
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi III.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne