Psalmus 49

Versio Graeca versuum 11–18 (12–19) psalmi 49 (48) in Codice Sinaitico
Versus 15 a Iacobo Tissot depictus: "Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos."

Psalmus 49 (enumeratione Graeca psalmus 48 dictus) libri Psalmorum verbis "Audite haec, omnes" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo stultitia divitiis confidendi tractatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quia ut plurimum contingit impios homines, vel terrenis deliciis addictos, prospere et foeliciter agere, veros autem Dei cultores vel rebus adversis premi, vel sub miseriis suis languere: ne priores nimis in sua fortuna superbiant, alii vero despondeant animos, docet Propheta, quanvis bonis omnibus pro voto affluant profani homines, quandiu a Deo alieni sunt, umbratilem foelicitatem in qua sibi placent, quae instar somni evanescit, minime expetendam esse. Bonos autem, quanvis contumeliose tractentur, vel affligantur multis malis, respici tamen a Deo, ut tandem ipsos liberet.[2]

  1. "The Folly of Trust in Riches", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 49, p. 229.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne