Psalmus 79 (enumeratione Graeca psalmus 78 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, venerunt" incipit; etiam habet superscriptionem: "Psalmus. Asaph" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista misericordiam pro Ierusalem precatur.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Querimonia est ac lamentatio Ecclesiae graviter afflictae, in qua tametsi deplorant fideles miseras et indignas suas clades, et hostium accusant saevitiam, se tamen merito fatentur castigari, et supplices ad Dei misericordiam confugiunt, hac spe maxime freti, quod suas calamitates vident cum Dei probro coniunctas esse, dum impii sacrum eius nomen oppressa Ecclesia blasphemant.[2]