Psychotherapia a Graecis ψυχή 'spiritus, anima' + θεραπεία 'sanatio, tractatio medica') est therapia psychologica, cura loquendi[1] primum appellata, adhibitio rationum psychologicarum, praecipue in quotidiana interactione personali condita, ut homo suos mores mutet difficultatesque modis desiderabilibus superet. Psychotherapia vult emendare hominis salutem valetudinemque mentis, ad mores, fides, vires necessarias, cogitationes, animive motús operosos mitigandos aut resolvendos, atque ad coniunctiones sollertiasque sociales meliores faciendas. Certae psychotherapiae in indiciis conditae ad nonnullos morbos mentis tractandos putantur; aliae autem pseudoscientia appellatae sunt.
Sunt plus quam mille technicae rationes variae, quarum nonnullae sunt variationes minores, sed aliae in variis psychologiae notionibus, ethicis (quomodo vivere), vel technicis rationibus conduntur. Plurimae sessiones therapeuticas unius therapistae uniusque clientis, sed nonnulli greges aegrorum amplectuntur,[2] therapiá familiari non exclusá.
Psychotherapistae professionales valetudinis mentis esse possunt, sicut psychiatriae, psychologi, nosocomi valetudinis mentis, opifices sociales clinici, therapistae matrimonii et familiarum, vel consiliatores professionales. Psychotherapistae etiam ex prioribus aetatibus variis veniunt, ex variis iurisdictionibus, ac legibus ordinari, sua voluntate ordinari, vel non ordinari possunt.