Pterygota sunt subclassis insectorum quae insecta alata comprehendit, cum ordinibus insectorum quae alis secundarie carent, gregibus cuius maioribus olim erant alae, quas per evolutionem amiserunt.
Subclassis pterygotorum paene omnia insecta comprehendit, solis Hexapodorum ordinibus Archaeognathis Thysanurisque exclusis, duobus ordinibus qui alis antiquitus carebant. Etiam excluduntur tres ordines qui noniam habentur insecta: Protura, Collembola, et Diplura.