Ptolemaeus Philadelphus (natus anno 36 a.C.n.) fuit filius tertius Cleopatrae VII reginae Aegyptiorum et amatoris eius Marci Antonii imperatoris Romani. Cleopatra mortua una cum aliis Antonii filiis ab Octavia Augusti sorore educatus est.[1] De postero eius fato nihil notum est.