Publius Cornelius Anullinus (consul 199)

Publius Cornelius Anullinus (nescimus, quo anno natus mortuusque) senator Romanus patriciusque fuit. Patria eius Iliberis in Baetica erat. Anno 175 consul suffectus erat, tum circa annum 177 legatus Legionis VII Geminae impetum Maurorum defendebat, circa annum 180 legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris, tum anno 193 proconsul Africae erat. In bello civili, quod morti Commodi sequebatur, exercitus Septimii Severi contra Pescennium Nigrum feliciter duxit atque bello Parthico 195 interfuit. Annis 195-203 Praefecturam urbi administravit, anno 199 consul ordinarius creatus est. Filius eius fuit Publius Cornelius Anullinus, consul anni 216[1].

  1. Der Neue Pauly, T 3, c. 190, Stuttgardiae 1999

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne