Pyrrhus Ligorius (natus Neapoli anno verisimiliter 1513; Ferrariae die 30 Octobris 1583 mortuus) fuit architectus, pictor, archaeologus, et topiarius Italicus. Socius erat Academiae Pantheonis ab anno 1548, atque excavationes archaeologicas in Villa Adriana fecit. Inter eius opera, Villa Pia in hortis Vaticanis et famosa Villa Estensis Tiburtina commemorantur.