Quasi-Paroecia

Vox quasi-paroecia, ex canone 516 § 1 CIC (1983) sumpta, alias voces sicut ecclesia rectoralis, vicaria (perpetua) vel vicaria paroecialis complectitur.

Quasi-paroecia est certa "communitas christfidelium sacerdoti uti pastori proprio commissa, ob peculiaria adiuncta in paroeciam nondum erecta" (can. 516 § 1). Quae ad peculiaria inter alia pertinet, si talis communitatis status diuturnus esse non videtur, nam paroecia est communitas "stabiliter constituta" (can. 515 § 1).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne