Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Quebecum[1][2] est urbs Canadiensis et caput provinciae Quebeci et nationis Quebecensis, situs in regione administrativa Caput Nationalis. Urbs antiqua Quebeci, unicus est locus in America Septentrionali quo adhuc subsistunt munitiones, quas, anno 1985, declaravit Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum situm esse pertinentem ad patrimonium universalium hominum. Et Universitas Lavalensis sedet.
Pars urbis sita est super Cap Diamant, rupem petrosam quae ad flumen Sancti Laurentii spectat, ob cuius topographiam civitas semper erat munitissima. Fere 586 500 animarum ipsam habitant urbem (anno 2003), cum omnibus autem suburbibus sunt 705 898 habitantium in regione Quebeci. Cives urbis sese vocare solent Québécois de Québec, hoc est Quebecenses Quebeci, quo facilius ab aliis provinciae incolis distinguantur.
Inter urbem Quebecum et oppidum Levis flumen haud late fluit, quam ob rem urbs accepit nomen eius. Kebec enim est verbum algonquinum, quod significat locus ubi adstringitur flumen. Dictum Urbis Quebecis est «Don de Dieu feray valoir» (Donum Dei adhibebo).
Feria hiemalis, seu Carnival, necnon Castellus Frontenacus (ita nuncupator in honorem Ludivici de Bouade comitis de Frontenac) qui est xenodochia dominans urbem antiquam, pernota sunt. Consilium Nationalis, Museum Nationalis Artium Pulchrarum Quebeci et Museum Cultus sunt vel in media urbe vel ab ea non longe distat.
Ob programma renovationis, vicinia Sancti-Roccae diu moribunda, renascitur de cineribus et nunc facta est novum centrum artisticum urbis capitalis.
In eadem regione, multi touristae veniunt cataractam Montmorency et Basilicam Sanctae Annae aspectum.