Radiotherapia est therapia quae radiatione ionizante utitur, plerumque ad curationem cancri, ad cellulas cancerosas temperandas vel interficiendas. Diversae radiationes ionizantes notae sunt, quae ope vel substantiarum radioactivarum vel apparatuum radiotherapiae propriorum instituere solent.
In medicina aestimatur radiotherapia therapia cytotoxica contra tumores solidi maxime effectiva[1]. Tamen nonnumquam resistentia cellularum cancerosarum contra radiationem ionizantem, radioresistentiam nominatur, observatur[2].
Quae autem cellulas sanas quoque afficere potest; ergo crinum amissionem, nauseam, et alia valetudinis incommoda aut offensiones saepe efficit.