Raimbaldus de Aurenga, qui saeculo XII medio floruit, fuit trobator et princeps Arausionensis. Raimbaldus fuit filius Tiburgae principissae Arausionensis et Guillelmi de Omelacio, filii Guillelmi V, domini Montispessulani; fuit igitur frater Tiburgae quae et illa (si recte identificatur) trobatrix fuit.