Ranae (Aristophanes)


Vide etiam paginam discretivam: Ranae.
Ranae: Pedophylax ridibundus, secundum Kenneth Dover, est species ranarum quae "brekekekex koax koax" inquiunt, sicut chorus fabulae

Ranae (Graece: Βάτραχοι) est comoedia Graeci poetae Aristophanis anno 405 a.C.n. Lenaeis primum docta; palmam reportavit et ita placuit ut anno 404 vel 403 iterum docta sit. Tempore Atheniensibus tragico fabula acta estː nam postquam ad Arginusas pugnatum est factiones sese invicem lacerabant et Lacedaemoniorum victoria iam proxima esse videbatur. In prima comoediae parte Dionysos cum servo Xanthia periculosum et molestum iter ad Inferos suscipit, in quo formidolosus et satis ridiculus deus esse ostenditur ita ut nonnulli critici coniecerint Aristophanem sic Bacchis Euripideis eodem anno doctis et deum celebrantibus parodice respondisse[1]. Post parabasem certamen duorum maximorum poetarum tragicorum et mortuorum spectamus, Aeschyli et Euripidis. Ita non minima fabulae pars ad criticam litterariam pertinet. At apud Aristophanem litterae a politica et civitatis utilitate disjungi nequeunt.

  1. H. Jeanmaire, Dionysos, Payot, 1951 p.270 et alibi.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne