Receptaculum aquae[1] est constructio hydrotechnica vel lacus structilis artificialis vel piscina maxima, quae flumine mole praecluso vel lacu naturali eodem modo aucto creatur. Duae sunt causae receptaculorum construendorum, electricitas acquirenda (nam hydroelectrificina in molem saepe instruitur) et aquae ad res oeconomicas usus.
Cum aqua per molem emitti vel in receptaculo includi possit, aequor receptaculi mutatur. Area ergo receptaculorum multorum, praecipue in planitiebus sitorum, minime constans est. Magnitudo receptaculi non solum secundum aream, sed saepius secundum volumen aestimatur.