Receptorium glutamati est receptorium neurotransmissoris synapsium neuroni locatum atque acido glutamico (glutamato)[1] neurotransmissore excitatorio cerebri primo stimulatum[2]. Haec receptoria in receptoria ionotropica, ipsa canalibus cationium servantia, et metabotropica, cum proteino G alteras canales modificantia, dividuntur. Receptoriorum ionotropicorum glutamati tres familiae notae sunt: receptoria AMPA, receptoria kainati, receptoria NMDA. Receptoria glutamati metabotropica quoque in tres greges (I-II-III) dividuntur.
In stimulando glutamato aliisque stimulis aptis neuroni receptoria Glutamati portantes, quibus grave pondus communicationis inter neuronos et formationis memoriae et eventuum discendi et ordinationis habet, neuronos postsynapticos excitant.?
Et partes excitotoxicitatis centrales receptoriorum glutamati et praevalentia ipsorum in systemate nervoso centrali cum morbis neurodegenerativis attribuuntur, nihilo setius autem attribuere suspiciuntur. Autoanticorpora contra receptoria eadem pluribus morbis coniuncta sunt veluti singulae formae morbi comitialis, Lupi erythematodis, ictuum.