Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Kaliningradensis[1][2][3] (Russice Калининградская область, tr. Kaliningradskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae occidentalissimum, in eius Districtum Foederalem Septentrio-Occidentalem inclusum, urbe capitali Kaliningrado. Haec regio, terminos terrestres cum Lituania et Polonia atque exitum ad Mare Balticum habens, subiecta Foederationis Russicae alia tamen per terra non confinit.
Die 7 Aprilis 1946, in terris septentrionalibus Borussiae Orientalis, post Bellum Magnum Patrium in Unionem Sovieticam inclusis, ut regio Regiomontana (Russice Кёнигсбергская область, tr. Kёnigsbergskaja Oblast' ) creata, die 4 Iulii eodem anno nomen suum hodiernum accepit.
Aream 15 125 chm2 et circa 977 milia incolarum (anno 2016) habet. Metropolis regionis est Kaliningradum.
In litore maris Baltici et duarum lacunarum magnarum, linguis terrae longissimis a mari separatarum et fretis tenuibus coniunctarum, sita est; hae lacunae Recens lacus et Curonicus lacus nuncupantur. Lingua terrae Curonica inter mare et lacum Curonicum iacet et lingua terrae Vistulensis inter mare et lacum Recentem.
Nemenus fluvius per confinium cum Lituania fluit. Pregella est flumen regionis maximum, cuius in ostio Kalingradum situm est. Pillavia altera urbs magna ad fretum, lacum Recentem cum mari coniungens, iacet. Aliae urbes sunt Cruciburgum Venedicum[4], Gilavia Borussica[5], Hieropolis, Labiavia, Raganita[6], Tapiavia et Tilsa.