Regnum Iudae

Vide etiam paginam discretivam: Iudaea.
Biblia narrant regnum Davidis, Salomone anno 926 a.C.n. mortuo, in duas partes divisum esse, id est in regnum Israel septentrionale, quod etiam regnum Samariae dictum est, quod caput eius post Sichem mox urbs Samaria factum est, et partem meridianam circa Hierosolyma sitam, quae regnum Iudae appellatum est.
Genealogia regum Israel et Iudae.

Regnum Iuda (Hebraice יְהוּדָה Iehūdāh) fuit regnum Israëliticum in montibus Iudaeae circa Hierosolyma situm. Fontes biblici tradunt id ex regno Israel olim a Davide rege conditum ortum esse, cum Salomone anno 926 a.C.n. mortuo regnum Israel unitum in duas partes divisum est. Anno 587 a.C.n., cum Nabuchodonosor II, rex Chaldaeorum, regnum occupavisset, finem cepit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne