Reincarnatio'[1] est notio ad religionem vel philosophiam relata, quae affirmat animam vel spiritum post mortem biologicam novam vitam in novo corpore incipere posse. Quae fides praecipue ex doctrina Hinduistica constat.[2] Quae etiam est fides variarum religionum antiquarum et recentium, sicut Spiritismus, Theosophia, et Eckankar. Etiam in multis orbis terrarum gentibus, in Siberia, Africa Occidentali, America Septentrionali, Australia et aliis locis invenitur.[3]
Plurimae sectae intra religiones Abrahamicas Iudaismum, Christianitatem, et Islam singulos homines reincarnari non credunt, sed certi greges intra has religiones reincarnationem revera probant; inter quos greges sunt antiqui et recentes Kabalismi, Catharismi, Druzismi,[4] et Rosicrucianismi assectatores.[5] Coniunctiones historicae inter has religiones vel sectas et fides de reincarnatione quae proprietates erant Neoplatonismi, Orphismi, Hermetismi, Manichaeismi, et Gnosticismi aevi Romani, cum religionibus Indicis, res recentis investigationis scholasticae fuit.[6]
Multi Europaei et Americani Septentrionales decenniis recentibus reincarnationis studiosi facti sunt.[7] Pelliculae, libri, et carmina recentia populo grata commemorationem reincarnationis saepe faciunt.