Gestio
Populus
Commemoratio
Res publica Dominiciana[1][2] seu Dominicana[3][4] (Hispanice República Dominicana) est civitas sui iuris, quae occupat orientales quinque octavas partes insulae Hispaniolae, in Antillarum Maiorum archipelago apud regionem Caribaeam. Occidentales tres huius insulae octantes ab Haitia civitate occupantur,[5][6] quod facit Hispaniolam unam inter duas Caribaeas insulas, iuxta cum Sancto Martino, quae divisae sunt duabus a nationibus. Respublica Dominiciana est secunda maxima Caribaea natio secundum aream (post Cubam), 48 445 chiliometra quadrata seu 18 705 milia passuum quadratorum lata, et tertia secundum numerum incolarum cum circiter decem millionibus incolarum, quorum propemodum tres milliones territorium urbis Dominicopolis[3] (Hispanice Santo Domingo), capitis, incolunt.[7][8]
Christophorus Columbus in occidentali Hispaniolae parte die 6 Decembris anni 1492 appulit, quae nunc Haitia est. Insula prima Hispanicae dicionis colonialis sedes in Mundo Novo facta est. Dominiciani libertatem Novembri mense anni 1821 declaraverunt, sed a potentiore vicina Haitia Februario anni 1822 dynamice annexi sunt. Post anni 1844 victoriam in bello libertatis Dominicianae Haitianam contra dicionem, res publica rursus sub Hispanicam dicionem colonialem usque ad bellum restitutionis Dominicianae die 16 Augusti anni 1865 cecidit.[9][10][11]
Res publica Dominiciana plerumque intestina proelia (per Rem publicam Secundam) usque ad annum 1916 experta est. Rem publicam Civitates Foederatae annos octo inter 1916 et 1924 occupabat, et consequentem tranquillam et prosperam sexenii periodum, praeside Philippo Horatio Vásquez Lajara, secuta est dictatura Raphaëlis Leonidae Trujillo Molina usque ad 1961. Bellum civile anno 1965, rei publicae recentissimum, finitum est alia militari occupatione, quam secutum est auctoritarium regimen Ioachimi Antonii Balaguer Ricardo ab anno 1966 ad 1978. Ex quo tempore, res publica democratiam repraesentativam migravit[12] et ducta est a Leonello Fernández per plerumque tempus e 1996. Danilus Medina, praesens rei publicae praeses, Leonello Fernández successit anno 2012, cum abstulisset 51 centesimas suffragiorum contra Hippolytum Mejía, priorem praesidem.[13]
Res publica Dominiciana nonam oeconomiam in Latinamerica habet, maximam oeconomiam in Caribaea et regione Mesoamericana.[14][15] Quamquam multo tempore clara propter suam agriculturam et metalleuticen, in oeconomiam nunc domitantur diaconiae.[16] Ultima per decennia duo, Res publica Dominiciana eminuit sicuti una apud oeconomias maxime crescentes in Americis, cum medio indice proventus domestici grossi realis 5,4% inter 1992 et 2014.[17] PDG incrementum annis 2014 et 2015 7,3 et 7,0% proprie, maximum in Hemisphaerio Occidentali, attigit.[18] In primo anni 2016 dimidio oeconomia Dominiciana 7,4% crevit, rapidi oeconomici incrementi propensione pergente.[19]
Recens incrementum constructione, fabricatione periegesique ductum est. Privata consumptio fortis fuit, propter parvam inflationem (sub 1% mediae quantitatis anni 2015), quaestus creationem non minus quam altam remissionum summam. Res publica Dominiciana chrematisterium, Chrematisterium Rei publicae Dominicianae (Hispanice Bolsa de Valores de la República Dominicana; acronymo BVRD),[20] et provectum telecommunicationis systema et vecturae infrastructuram[21] habet. Nihilominus, inopia quaestus,[12] gubernii corruptio et inconsistens electrica diakonia praecipua problemata manent. Natio significativam emolumentorum inaequalitatem quoque habet.[12] Internationalis migratio valde Rem publicam Dominicianam afficit, quoniam magnos migrantium fluxus accipit mittitque. Gregaria illegalis Haitiana immigratio et Haitianae originis Dominicianos integrare praecipua problemata sunt.[22] Magna Dominiciana diaspora, praesertim in Civitatibus Foederatis,[23] est, quae evolutioni contribuit, mittendis billionibus dollariorum Dominicianis familiis per remissiones.[12][24]
Res publica Dominiciana destinatio visitatissima in Caribaeo est. Annui campi pillamallei praecipuae illecebrae sunt.[21] Sicuti geographice varia natio, Res publica Dominiciana non solum excelsissimi montani culminis in Caribaeo, Culminis Duartis (Hispanice Pico Duarte), sed etiam maximi lacus et loci minime elevati in Caribaeo, Lacus Enriquillensis[25] seu Lacus Henriculus[26] (Hispanice Lago Enriquillo), domus est.[27] Insula mediam temperaturam 26 °C seu 78,8 °F et magnam climaticam biologicamque diversitatem habet.[21] Natio quoque primorum cathedralis, castelli, monasterii, fortalitiae in Americis aedificatorum locus est, sitorum Urbi Coloniali Dominicopolitana (Hispanice Ciudad Colonial de Santo Domingo), Patrimonio Totius Mundi.[28][29] Musica et ars athletica magni ponderis Dominiciana in cultura sunt, cum meringine ac bachata sicuti nationali saltatione ac musica et cum basipila sicuti praedilecta arte athletica.[30]
<ref>
tag; no text was provided for refs named Relations