Res publica Vimariana (Theodisce: Weimarer Republik) fuit prima res publica Germanica, quae ex 9 Novembris 1918 post cladem Imperii Germanici in primo bello mundano et abdicationem imperatoris Gulielmi II condita est. Sic appellabatur quia primum Conventus Nationalis die 11 Februarii 1919[1] propter tumultus non Berolini sed Vimariae se congregavit. In litteris publicis protinus nomen Imperium Germanicum in usu manebat.[2]
Res Publica Vimariana anno 1933, tyrannide Adolphi Hitler coepta, obiit. Anno 2019 autem Vimariae Museum de Re publica Vimariana inauguratum est ubi historias politicam socialemque doceris.