Rete papilionum

Reversio festiva. Adumbratio.[1]

Rete papilionum, aliter "rete aeriale insectorum" appellandum, est unum e nonnullis generibus retium quae entomologi aliique homines ad insecta colligenda adhibent. Omnis retis saccus plerumque decussatione levi fit ne delicatae papilionum alae laedantur. Alia retium genera in insectis colligendis sunt retia verberandi, retia aquatica, et retia verrendi.

Exceptor papilionum. Pictura a Carolo Spitzwegs anno 1840 facta.
Rete papilionum quod Vladimirus Nabokov, scriptor mythistoriarum Russico-Americanus, olim possidebat.
Ernestus Haeckel et Nicolaus Miklouho-Maclay adiutor, in Canariis Insulis anno 1866 photographati.

Retibus ad varia insecta capienda designatis sunt variae macularum magnitudines. Retibus aquaticis plerumque sunt maiores apertioresque maculae. Parva animalia aquatica capere plerumque rete insectorum requirit, in quo maculae sunt minora et pluria capere possunt.

  1. Samuel Hubbard Scudder (1837–1911), Butterflies: their structure, changes and life-histories, with special reference to American forms: Being an application of the 'Doctrine of descent' to the study of butterflies: With an appendix of practical instructions (Novi Eboraci: Henry Holt, 1881), editio interretialis, p. 295.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne