Repertus
Res orbitales
Res physicae
Rhea magnitudine secundum locum inter Saturni satellites et nona a maximo in systemate solare tenet. Facies Rheae vetus multisque crateribus strata est. Vestigia navitatis geologicae vix inveniuntur. Tamen desunt crateres maiores e veterrimis temporibus, ut facies cryovulcanismo levigata esse videatur. Fortasse navicula spatialis Cassini nominata, quae hanc satellitem mense Novembri 2005 visitabit, aliam rem memoratu dignam inveniat. Inventa est anno 1672 a I. Cassino.