Rhombus (geometria)

Rhombus in duabus orientationibus variis.
Imbricatio rhomborum.
Rhombo est quadrum pro casu praecipuo, et vicissim est praecipuus milvi et parallelogrammatis casus.
Imbricaito rhomborum.
Imbricatio rhomborum.

Rhombus (Graece ῥόμβος) in plana geometria Euclidea est quadrilaterale cuius quattuor lateribus est eadem longitudo. Etiam appellatur quadrilaterale aequilaterale, quia vocabulum aequilateralis omnibus lateribus esse eandem longitudinem significat. Rhombus adamas vulgo appellatur, ex adamante(en), genere in chartis lusoriis picto, cuius forma proiectionis octahedralis adamantis vel lozenge(en) simile est, quamquam illud aliquando ad rhombum cuius angulus est 60° diserte spectat, quod aliquot auctores calisson ex certa dulcedine Francica(en) appellare solent.[1]

Omnis rhombus est polygon simplex (inter se non intersectans), atque est praecipuus parallelogrammatis et milvi casus. Rhombus cui sunt anguli recti est quadrum; definitio autem Euclidis et aliquot dictionariorum quadra excludunt, sed mathematici hodierni definitionem inclusivam anteponunt.

Nexus interni

  1. Alsina et Nelsen 2015: 28.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne