Familia
Robertus Oppenheimer (1904-1967) fuit physicus theoreticus Americanus, qui secundo bello mundano laboratorio Los Alamos incepti Manhattensis praefuit. In qua officina prima bomba nuclearis designata est. Qua re iuste "bombae atomicae pater" dictus est. Adduxit enim scientiarum peritos, praecipue physicos, diversarum gentium, ut in Novi Mexici deserto congregati bombam nuclearem, priusquam in usum Adolfi Hitler veniret, efficerent.
Oppenheimer inter gentes quam maxime innotuit creatione bombae nuclearis, ab Americanis, permissu Henrici S. Truman praesidentis, in Hirosimam et Nagasacum demissae. Post hanc inventionem initio mensis Augusti 1946 ad effectum perductam, Oppenheimer, qui se in manibus sanguinem humanum habere putabat, magnus adversarius armarum nuclearium evasit. De animo suo hanc fere rationem reddidit: Sciebamus, inquit, mundum non eundem esse. Ridebant aliqui, plorabant aliqui, plerique tacebant. Memor sum ex Bhagavadgita lineae, in qua Visnus persuadere Principi conatur, ut officium suum praestet et, ut animum huius commoveat, in formam multimanam mutatus "Nunc" inquit "Mors factus sum, destructor mundorum." Credo nos omnes ita cogitasse.