Rui de Pina

Wikidata Rui de Pina
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1440; Guarda
Obitus: 1521; Olisipo
Patria: Regnum Portugalliae

Insignia heraldica

Rui de Pina: insigne
Rui de Pina: insigne

Rui de Pina (Gardae in urbe natus anno circiter 1440; ibidem anno 1523 aut 1524 mortuus)[1] fuit legatus Portugalliae et rerum gestarum scriptor, lingua Lusitana utens.

Adiutor regis Ioannis II, disputationes observavisse censetur quibus aulici interfectionem Christophori Columbi, mense Martio 1493 ab exploratione insularum Caribicarum rediti]] suadebant. Rui de Pina ipse eodem anno Barcinone missus est ad aulam regum catholicorum Hispaniae ut partitio terrarum nuper repertarum fieret.

Titulo cronista mor, scilicet "chronographus magnus", series annalium conscripsit de rebus gestis regum Portugallensium, pluribus rebus e chronicis anterioribus demptis. Inter his chronicon regis Ioannis II, quem ipse cognovit, praeter alia laudatur.

  1. "nasce ... possìvelmente em 1440; ... devia ter morrido por 1523 ou 1524": Coelho (1966) pp. 22-24

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne