Sabini

Fines Sabinorum.

Sabini[1] sunt populus Italicus, qui aliquanto post Latinos in paeninsulam Italicam invasisse creditus in montibus mediae Italiae consedit. Usque ad Tiberim pervenerunt ubi cum Romanis et Etruscis conflixerunt. Praecipua eorum oppida fuere Cures[2], Eretum[3], Cameria in campo Latio, Reate[4], Cutiliae quae praeclara statio balnearia erat, Amiternum[5], Nursia in montibus Sabinis. Via Salaria Roma Reate per Sabinam ducebat. Lingua eorum parum nota est, sed e paucis vestigiis linguistae cognoverunt eam cum dialectis osco-umbricis cognatam fuisse .

In geographia moderna nomen adhuc in usu est : nam fines in Latio, Umbria, Aprutio olim a Sabinis occupati hodieque Sabina Italiane et Latine vocantur. Praeterea in Regione moderna Latio (Lazio), Sabina est constituta subregio, collocata ad septentriones et orientalem a Roma, circum Reate.

  1. Sic nomen Latinum. Safino- in inscriptionibus Piceni meridionalis legitur, quod fortasse nomen vere Sabinum fuit.
  2. Patria regum Romanorum Titi Tatii et Numae Pompilii.
  3. Patria Valeriorum
  4. Patria Varronis et Flaviorum.
  5. Patria historici Sallustii

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne